et iterum intravit Capharnaum post dies
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita
ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor
portabatur
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt
tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo
paralyticus iacebat
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes
in cordibus suis
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere
peccata nisi solus Deus
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent
intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in
terra dimittendi peccata ait paralytico
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram
omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum
dicentes quia numquam sic vidimus
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad
eum et docebat eos
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum
et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius
erant enim multi qui et sequebantur eum
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum
publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum
sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et
veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum
ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu
sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum
sponsum non possunt ieiunare
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri
alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura
fit
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin
disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed
vinum novum in utres novos mitti debet
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et
discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod
non licet
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet
manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non
homo propter sabbatum
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati